Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/895

From GATE
This page has been proofread

In quatuor enim similibus annis (uno inquam bissextili, & tribus communibus proxime sequentibus, aut antecedentibus) tota varietas loci Solis in Zodiaco accidit, propter sex horas in annis communibus neglectas, uti in Computo Ecclesiastico dictumfuit. Quoniam vero anni quantitas vera nec dum constat, non possunt quatuor dictorum annorum Tabulae excerptae ostendere locum Solis exacte in perpetuum, imo nec ultra unum saeculum. Ideo vel post elapsas aliquot annorum decades aliae construendae sunt, vel annis singulis adhibenda est certa prostaphaeresis, qua Tabulae constructae corrigantur. Similes Tabulas cum prostaphaeresibus suis invenies apud Bartschium in Planisphaerio Stellato, desumptas ex Ephemeridibus Laurentii Eichstadii, & calculatas ad annos 1660, 1661, 1662, 1663.

§. II.
Locum Solis in Zodiaco ex Tabellis invenire.

Usus Tabellarum supra initio Libri ex auctore Organi allatarum facilis est, & sufficienter ibidem explicatus. Supervacaneum facilis est, & sufficienter ibidem explicatus. Supervacaneum ergo fuerit, aliquid addere. Solum adverto, Tabellas esse accommodatas Calendario novo. Veteri accommodantur, si hoc saeculo decimo sexto usque ad decimum septimum a numero dierum in Tabellis expressorum detrahantur dies decem.

§. III.
Locum Solis in Zodiaco memoriter invenire.

Qui nec has, nec alias Tabellas aut Ephemerides habet, e quibus locum Solis in Zodiaco quovis anni die eruat, potest id, non praecise quide, sed rudi quadam Minerva, cognoscere memoriter singulis diebus ut sequitur. Quamvis autem eo modo non praecise, ut dixi, locus Solis deprehenditur, sed vel uno subinde die citius, aut tardius, prout annus currens est magis aut minus vicinus aut remotus a bissextili; error tamen tolerabilis est in usu, ut