Page:FC 1042.djvu/315

From GATE
Revision as of 09:16, 11 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 150r



effectum ueram, et actualem paupertatem. Voluntas hoc efficiendi per gratiam Dei iam diu in me fuit. Utinam igitur det Deus cogitare[1] in omnibus quod[2] expediat in laudem suam, et ut fiat in omnibus uoluntas bona ipsius[3] beneplacens, et perfecta.

Supradictum desiderium respiciebam[4] non tamen[5] ad meam personam, quam (facta suppositione, quod essemus multi in eadem familia[6]) ad alios. Voluntas quaerendi hostiatim quemlibet pastum, etc. Pro me enim iam diu Dominus dedit sentire uoluntatem quae esset[7], ut quemlibet pastum deberem per me ipsum hostiatim[8] quaerere[9] ubicumque terrarum essem: quae uoluntas mea, sicut, et caeterae omnes, quae abnegationem, et abiectionem concernunt, et quicquid est uirtutis, ac gratiae, utinam semper in me crescant, et tam bene[10] ipsis[11] non dubitem[12] uti, sicut si semper ipsis actualiter, et directe uterer.

Multi enim sunt, qui dum aliquandiu[a]
_______________

  1. aliquandiu] seq. de, sed omittimus

_______________

  1. cogitare] cognoscere MF
  2. quod] quid MF
  3. uoluntas bona ipsius] ipsius uoluntas bona et add. et MF
  4. respiciebam] respiciebat MF
  5. tamen] tam MF
  6. familia] add. uel domo MF
  7. esset] est MF
  8. hostiatim] ostiatim MF
  9. quaerere] mendicare MF
  10. bene] add. quum MF
  11. ipsis] add. actualiter MF
  12. dubitem] dabitur MF