f. 150v
desuescunt ab actuali paupertate ac mendicitate, caeterisque sanctis actibus crucis Xpi., facile perdunt affectus ipsos ad tales actus exercendos. Orandus autem igitur [sic] Jes√∫s Xpus. crucifixus, ut per nulla exercitia dimoueamur aut retrahamur, sed nec retardemur, ab eo cursu quo debemus semper ferri ad crucem ipsius et ad mortem Jesu Xpi. Domini nostri. Quisquis enim huc fertur, ad salutem fertur et ad ueram uitam, et ad ueram resurrectionem. Amatores autem uitae huius temporalis dificiles uias et periculosas sequuntur. 91
235. In festo sanctae Emerentianae uirginis '* causam co-gnoui quamobrem debeat anima mea benedicere Domino suo Jesu Xpo., qui illam martirem et uirginem, cathecumenam adhuc, ad se tali die traxit. Eius precibus puto factum esse ut senserim magnam et multam deuotionern, tam in
_______________