f. 148v
nihil habendi praesentialiter; et ita rogaui ex intimo corde Xpum. in altari coram oculis meis existentem, ut siquidem fuerit ipsius uoluntas et beneplacitum, mihi in j>erpetuum, id est, (quandiu fuero in hac uita mortali) nullus transeat annus in quo saltem semel non accidat iuxta illud tale, desiderium, sic, videlicet, quod quolibet anno debeam euacuari omnibus praesentibus, et inueniri in eo quod est realiter nihil habere eorum quae ad pre-sentem uictum pertineant, neque prome, neque pro aliis quibuscumque. Quod si haec gratia, quam ego magnam reputarem, non euenerit ex parte ipsarum rerum, detur mihi cognoscere utrum ipsi Deo placeat ut ego talem regulam deuoueam, quantum ex me est, id est, me effecturum esse hoc ipsum, priuando me semel in anno ab omnibus praesentibus, et sic reducendo ad
_______________