f. 143r
quod oculos eius offendat; in timore itaque semper erit, et in desiderio ut omnia sint decentia et bene praeparata. Juxta hanc similitudinem, petemus intercessionem patriarcharum et prophetarum, ut possimus parare omnes uias Domini tanquam boni praecursores Xpi. 5.® Oportet illum seruum promptum esse, ut sequatur curiam quocumque ierit. Nos igitur, iuxta formam apostolorum» quaeremus gratiam sequendi Dominum nostrum secundum eius beneplacitum. 6.* conditio serui aulici est ut sit attentissimus ad singula uerba domini sui; iuxta quod petemus intercessionem discipulorum ut esse possimus ueri discipuli Xpi. attentique ipsius et sanctorum omnium auditores. 7.* conditio in eo est, ut talis seruus semper caueat, ne quem ex omnibus, qui in aula ui-uunt, offendat; quin potius omnibus modis studeat esse utilis, nulli
_______________