f. 135v
uersus crucem. Xpus. enim crucifixus uera uia est ad gloriam animae nostrae et corporis, nec solum uia, sed et ueritas et uita. Tu igitur, quando tibi studebis, et tuam ipsius aedificationem aut ueram consolationem quaesieris, siue proprium profectum, uide ut semper renitaris humanae gratiae et fauoribus hominum, ad interiora * te extendens, id est, ad ea quae sunt crucis.
Alius erit qui usque ad certum gradum, per externam pulchritudinem, potentiam ac bonitatem, quae sibi offertur, melius proficiet in gratiarum actionibus et melius forte mouebitur ad glorificandum Deum omnipotentem et omnibus modis infinitum. Oportet tamen tandem (si non fiat ab initio) ut ueniamus ad crucem eam, in qua pependit salus nostra. 84 In Xpo. enim crucifixo est salus nostra, nostra uita, et nostra resurrectio *. Haec autem tria ordine quodam praecedunt gloriam nostram, quae in coelis nos
_______________