Page:FC 1042.djvu/284

From GATE
Revision as of 10:02, 25 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 134v



nolle trahere ad se amandum. qui nolit per sui apertam et explicatam communicationem, quemlibet[1] mortalium ad se amandum aut de se cogitandum[2], sic igitur omnis pulchritudo Mariae ab intus erat et intus Deo abscondebatur.

In die octauae Sancti Stephani ego celebraui missam in Cappellam[3] Rmi Domini Maguntini[4] quae propter me fuit ornata sollemniter omnibus reliquijs et thesauris suis. In die uero sequenti quae fuit octaua Sancti Joannis Euangelistae, ego celebraui in altera cappella quae est in sede eiusdem Rmi in maiore Ecclesia, quae et ipsa fuit similiter[5] ornata. In his ergo locis et ijs[6] modis ornatis[7], cum accesserim ad altare, ego paruam admodum deuotionem inter[8] me ipsum inueni, quia[9] potius totus aridus intraui ad altare, et ibi permansi et exiui unde factum est per gratiam Christi crucifixi ut totus hic refriguerim circa omnem appetitum

_______________

  1. quemlibet] trahere quemquam MF
  2. cogitandum] add. etc. MF
  3. Cappellam] capella MF
  4. Maguntini] Moguntini MF
  5. similiter] solemniter MF
  6. ijs] his MF
  7. ornatis] ornatissimis MF
  8. inter] intra MF
  9. quia] quin MF