Page:FC 1042.djvu/284

From GATE
This page has not been proofread



f. 134v



nolle trahere mortales ad se amandum. qui nolit per sui apertam et explicatam communicationem, quemlibet[1] mortalium ad se amandum aut de se cogitandum[2], sic igitur omnis pulchritudo Mariae ab intus erat et intus Deo abscondebatur.

In die octavae Sancti Stephani ego celebravi missam in Cappellam[3] Reverendissimi Domini Maguntini[4] quae propter me fuit ornata sollemniter omnibus reliquiis et Thesauris suis. In die vero sequenti quae fuit octava Sancti Ioannis Evangelistae, ego celebravi in altera cappella quae est in sede eiusdem Reverendissimi in maiore Ecclesia, quae et ipsa fuit similiter[5] ornata. In his ergo locis et iis[6] modis ornatis[7], cum accesserim ad altare, ego parvam admodum devotionem inter[8] me ipsum inveni, quia[9] potius totus aridus intravi ad altare, et ibi permansi et exivi unde factum est per gratiam Christi crucifixi ut totus hic refriguerim circa omnem appetitum

_______________

  1. quemlibet] trahere quemquam MF
  2. cogitandum] add. etc. MF
  3. Cappellam] capella MF
  4. Maguntini] Moguntini MF
  5. similiter] solemniter MF
  6. iis] his MF
  7. ornatis] ornatissimis MF
  8. inter] intra MF
  9. quia] quin MF