f. 127v
in bonitate Spiritus Sancti; fiat, fiat!
193. In nocte sacratissima in qua natus est Jesús Christus dominus noster, dum essem in matutinis apud ecclesiam cathe-dralem, ante faciem reliquiarum, et dicerem matutinas nocturnas, ego sensi magnam deuotionem et magnam lacrymarum effusio-
ni nos m$.
- ipso r.
magis magis ms.
MkUORIALE.—DeCEMB. 1542 591
nem, idque a principio usque ad finem. Verba illa Jeremiae prophetae me maxime penetrarunt, quae ibi leguntur ad primum nocturnum. Magna desideria mihi data sunt ut optarem bono ex animo, ut possem nasci ex Deo, et non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, etc. \
194. Optaui etiam ex animo sciente et bene affecto ut ea nocte nascerentur aliqua bona et efficacia remedia ac media contra mala nostri saeculi. Sensi item magnum affectum ad hoc ut ego ex tunc nascerer ad omne opus bonum, ad salutem meam faciens, aut ad honorem Dei, aut ad utilitatem proximi. Et hoc esset, si dederit
_______________
- ↑ ] add. MF