Page:FC 1042.djvu/269

From GATE
This page has not been proofread



f. 127r



meae confusionis propriae ac debilitatis et infirmitatis ad illam distinctissimam uitam, plenam omnis fortitudinis et omnis soliditatis. Nouit Dominus quantitatem et qualitatem mei proprii esse et mei posse: nouit etiam deformationes meas proprias, et maculas, caeteraque omnia mala et uilissima accidentia. Sed beata virgo Maria, mater nostra et aduocata, tota pulchra et tota sine macula, et quantum ad materiam, et quantum ad omnes formas, haec, inquam, Domina nostra potens est apud Filium et Patrem, et Spiritum Sanctum, ut suis precibus mihi impetrare possit gratiam, qua et materia subiecti mei reformetur, et ut etiam depingatur, informeturque sanctis accidentibus; fiat, fiat! Quicquid autem tandem fuerit, id profluet ex potentia Patris, administrabitur per sapientiam Filii, et donabitur

_______________