Page:FC 1042.djvu/268

From GATE
This page has not been proofread



f. 126v



iusmodi [huiusmodi] sentimentum[1] in Nos[2] renovari possit, id est subiectum ipsum, et ornatus, diminutioque imperfectionum, utinam renovetur ipsum esse, ipsum vivere, ipsum sentire, ipsum denique posse, deinde et qualitates, et quaecunque sancta accidentia ipsi subiecto ad aeternam, et coelestem vitam necessaria[3], ac[4] Deo placentia.

Eodem tempore, id est festi Conceptionis ego etiam[5] hoc unum notavi circa lectiones meas, me videlicet esse quodam modo magis lucidum in me, et quasi ex parte quadam eductum ex mea propria, et nativa confusione, et indistinctione. Memoriam quoque capacem magis[6] et retinentem[7], me non ita, ut alias solebam turbari. Utinam sint initia ad hoc bonum, ut tandem aliquando exire possim ex meis tenebris[8] ad lumen illud inaccessibile ex pro=

_______________

  1. sentimentum] om. MF
  2. nos] nobis MF
  3. necessaria] add. sunt MF
  4. ac] et MF
  5. etiam] et MF
  6. capacem magis] magis capacem MF
  7. retinentem] add. [etc MF
  8. tenebris] membris MF