Page:FC 1042.djvu/263

From GATE
Revision as of 08:43, 15 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 124r



uitae Christi, qui et ipse incepit intrare ad nos per interna, dum praeseruauit Matrem ab omni origine malae culpae, et dum factus est homo in utero ipsius, uisitans Joannem in utero, et tandem ueniens ad externa incrementa.

Hic notaui quo pacto Christus in triginta circiter annis, quos exegit antequam uerbis inciperet[1] docere mundum, docueris[2] nos factis, et[3] oportere hominem exacte sibi ipsi attendere, ut in se ipso perficiatur, ita ut ante omnia discat imitari eos actus Christi, qui fuerunt, dum absconderetur[4] in utero absque usu humanitus intelligendi, memorandi, desiderandi, uidendi, audiendi, gustandi, orandi[5], et[6] tangendi, exprimendi[7], etc.[8] Considerandum quoque est ad imitandum hoc, quod uoluerit[9] prius uenire ad usum uidendi, et sentiendi externis suis sensibus, quam uellet uenire ad experimentalem usum ratiocinij humani,

_______________

  1. uerbis inciperet] inciperet uerbis MF
  2. docueris] docuerit MF
  3. et] om. MF
  4. absconderetur] abscondebatur MF
  5. orandi] odorandi MF
  6. et] ac MF
  7. exprimendi] experimentaliter MF
  8. etc.] om. MF
  9. uoluerit] uolerit MF