Page:FC 1042.djvu/233

From GATE
Revision as of 08:30, 31 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 109r



Sit igitur ipse benedicius qui tantum potest circa rerum ipsarum aduersitates sicut potens est[1] circa spirituum nostrorum mitigandas perturbationes[2] apud quem etiam non magis difficile est[3] rerum prosperrimos exitus quam spem ipsam circa huiusmodi[4] exitus[5].

In die festi omnium Sanctorum ego sensi magnum desiderium, ut sicut hic[6] in terris fit festum, et solemnis memoria omnium ciuium coelestium ita et[7] in coelis fieret solemnis in tali die memoria cum misericordia, et miseratione omnium incolarum huius mundi et eorum maxime qui sunt peccatores sic uidelicet qui[8] nullus sit in hoc mundo neque in Purgatorio cuius hac die non fieret memoria in coelis ab ipsis sanctis et eodem modo de animabus quae sunt in Purgatorio maxime cum

_______________

  1. est] om. MF
  2. mitigandas perturbationes] perturbationes mitigandas MF
  3. est] add. ut assequaris MF
  4. huiusmodi] tales MF
  5. exitus] add. ipsarum MF
  6. hic] om. MF
  7. et] om. MF
  8. qui] quod MF