f. 108v
ea uirtute nostra, quae omni ex parte est limitata et mensurata (ad omnia dans gratiam et feruorem), SIC quod nec extrema quidem potentiae et scientiae, et uoluntatis nostrae, a nobis necessario exigat, ipse sit benedictus in secula seculorum!
162. Dominica post festum sanctorum Simonis et Judae ”,
- Die 29,
576
Fabri monuuhnta
post quandam perplexitatem quae spiritui meo inciderat, et postquam essem iam iam ab ea liberior restitutusque serenitati boni spiritus, ego sensi haec uerba consolationis, uidelicet: Ille qui nouit auferre timores malorum, nouit etiam (et aeque potens estad hoc) auertere illa mala, unde sunt tales timores atque animorum anxietates; et qui potest per se dare spem bonam inter aduersa, nouit dare rem ipsam in quam tendit talis spes.
_______________