Page:FC 1042.djvu/231

From GATE
This page has not been proofread



f. 108r



profundum omnis creaturae etc. et hoc in sua substantia in voluntate Deus infinitus sed limitatus in precipiendo intra vire nostras. autem sua praeceptiva tam humilis est, et tam limitatus est[1] et terminatus, ut nil[2] praecipiat ex necessitate quod sit supra vires illius quantumlibet infirmi hominis adiuti gratia ipsius quae in promptu est et magis in promptu ipsi homini quam homo ipse sibi sit in promptu nihil vult preceptive, et obligatorie quod non sit intra vires, et nihil[3] infra ipsas quod non sit infra terminos potentiae quam habet homo versus interiora[4] versus anteriora versusque[5] posteriora est igitur in hoc uno multum laudandus Deus qui cum in se multa[6] ex parte sit infinitus et immensus contentus sit

_______________

  1. est] om. MF
  2. nil] nihil MF
  3. et nihil] easdem et MF
  4. interiora] inferiora MF
  5. versusque] et versus MF
  6. multa] nulla MF