Page:FC 1042.djvu/222

From GATE
Revision as of 08:24, 25 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 103v



et charitas ut magnum et primum mandatum quia oportet te cum parua cogitatione[1] et fide intellectus exercere[2] secundum affectum non ocio[3] sic ut non semper uelis a[d]discere, et semper crescere secundum[4] uoluntatem quae sit operatiua. Si unicum talentum

cognitionis et fidei habes, opera re in illo et lucrare, ut hac uia duo talenta habeas. Caue autem ut non fodias illud in terra; sed nec dicas te prius uelle habere duo talenta cognitionis quam incipias operari. Oportet enim, ut iam dixi, per negotiationem et operationem illius unius talenti, lucrari alterum, etc. Noli omittere praxim operum praesentium et eorum qur.e iuxta te sunt, pro contemplatione otiosa operum futurorum, et eorum quae longe ante adhuc posita sunt. 155. Desideria ipsa bona sunt, modo a Deo sint, et per

  • Emendatum ex exponas.

Fabri monumenta ipsum, in ipso, et ad ipsum;

_______________

  1. cogitatione] cognitione MF
  2. exercere] crescere MF
  3. ocio] otiosum MF
  4. secundum] add. intellectum, omisso augmento quod est secundum MF