Page:FC 1042.djvu/222

From GATE
This page has not been proofread



f. 103v



Charitas ut magnum et primum mandatum. et charitas ut magnum et primum mandatum quia oportet te cum parva cognitione et fide intellectus exercere[1] secundum affectum non ocio[2] sic ut non semper velis a[d]discere, et semper crescere secundum[3] voluntatem quae sit Non semper velle crescere secundum intellectum omisso augmento quod est secundum voluntates. operativa. Si unicum talentum cognitionis et fidei habes operare in illo, et lucrare, ut hac via duo talenta habeas cave autem ut non fodias illud in terra, sed ne dicas[4] velle prius[5] habere duo talenta cognitionis, quam incipias operari oportet enim ut iam dixi per negotiationem, et operationem[6] unius talenti Per negotiationes unius talenti lucrari alterum. lucrari alterum[7] noli omittere praxim operum presentium, et eorum quae a[8] te[9] longe[10] posita sunt querere[11] desideria ipsa bona sunt modo a Deo sint, et per ipsum in ipso, et ad Desiderium bonum a Deo per Deum, in Deo et ad Deum. ipsum.

_______________

  1. exercere] crescere MF
  2. ocio] otiosum MF
  3. secundum] add. intellectum, omisso augmento quod est secundum MF
  4. dicas] add. te MF
  5. velle prius] prius velle MF
  6. operationem] add. illius MF
  7. alterum] add. etc. MF
  8. a] iuxta MF
  9. te] add. sunt, pro contemplatione otiosa operum futurorum, et eorum quae MF
  10. longe] add. ante adhuc MF
  11. querere] om. MF