cum uterque Planeta sit impetuosus. Praeterea in autumno grandines & ventos nubiferos; in hyeme & vere nives; in aestate tonitrua & grandines causat.
Martis cum Luna , , in humidis Signis affert pluviam in igneis siccitatem; in aereis coruscaptiones, tonitrua, grandines. Maxime in aestate. Aspectus Sive Configurationes … cum reliquis Planetis.
Solis cum Venere affert plerumque tempus humidum, maxime in Signis humidis; in vere & autumno pluvias; in aestate tonitrua & imbres; in hyeme humiditatem.
Solis cum Mercurio provocat in Signis aereis ventos cum humiditate quandoque; in humidis pluvias; in igneis ventos calidos & siccitatem, cum corruptione.
Solis cum Luna , , generat in Signis humidis pluvias; in calidis & siccis serenitatem. Generaliter tamen alterat aerem pro natura temporis, & praedominio akerutrius. Novilunia solent esse ut plurimum in aestate calida, in hyeme frigida: plenilunia vero in aestate calida, in hyeme temperatiora.