Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/856

From GATE
Revision as of 15:57, 15 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

trigonis seu triplicitatibus in Tabella 2. praecedenti adsignatis. Notat tamen, quod et si hac dicantur generaliter, & respectu totius Terra vera sint: nobis tamen Borealibus Leo-20px.png esse Signum calidius, quia, caeteris igneis propinquius, & aestivum; Australibus vero Sagittarius-20px.png esse calidius quam Leo-20px.png. Similiter ait Gemini-20px.png nobis esse ex aereis Signis humidius humiditate aerea, quam illis, & Pisces-20px.png nobis humidius humiditate aquea, quamillis.

§. II.

De origine characterum Signorum Zodiaci. Duodecim Signorum Zodiaci nomina, & characteres, apud Astronomos & Astrologos Latinos sunt, (quod saepe iam diximus) ut sequitur:
Aries Aries-20px.png, Taurus Taurus-20px.png, Gemini Gemini-20px.png, Cancer Cancer-20px.png, Leo Leo-20px.png, Virgo Virgo-20px.png,
Libra Libra-20px.png, Scorpio Scorpio-20px.png, Sagittarius Sagittarius-20px.png, Capricornus Capricorn-20px.png, Aquarius Aquarius-20px.png, Pisces Pisces-20px.png.
Nominum origo quae sit, id est, cur duodecim Zodiaci constellationibus duodecim haec nomina fuerint imposita, multi explicant, praesertim P. Ricciolus” in Almagesto Lib. 6 Cap. 3 ex antiquis & recentioribus.
Characterum origo, ut docet P. Athanasius Kircherus in Oedipo Tom. 2. Classe 7. Cap. 2. & 3. est, ut sequitur.
Aegyptii auctore Mercurio Trismegisto diviserunt non solum Zodiacum, sed totum quoque coelum, in partes aequas duodecim, quas Domos seu Signa dedicarunt singulis Diis, quos more suo hieroglyphice variis animalium formis exprimebant. Quas quidem animalium formas inter scribendum, praesertim hieroglyphice, primo integras, deinde abbreviatas proponebant, ut sequitur & apparet in apposito Iconismo: quarum Loco latini substituerunt characteres paulo ante expressos. Itaque
Primum Zodiaci Signum, ab Aegyptiis Amuni dedicarum, exprimebatur primo hominis forma, arietino capite & cornibus