. . . . . . Calida, quia masculina |
. . . . . . Frigida, quia foeminina. |
Ex his colligas, quid de Signorum Zodiaci natura et qualitatibus, quae ipsis attribuunt astrologi, sentiendum, cum ne ipsi quidem inter se conveniant. Nam Joannes Baptista Morinus, qui se astrologiae restauratorem esse iactitat, in Astrologia Gallica Lib. 14. Sect. I. cap. 7. Ptolomaei, veteris Astrologiae principis, & Cardanis, sententiam de natura Signorum falsam esse probat: ipse vero Morinus eodem Lib. Sect. 2. Cap. I. & sequentibus multa differens de generalibus toti Terrarum Orbi Signorum divisionibus, inter alias
Ait, Signa Zodiaci ratione naturae divide in ignea, aerea, aquea, & terrea. Ignea esse , , ; & inter ea calidiorem esse caeteris, & fontem caloris, vero minus calidum, & adhuc minus. Aerea esse , , ; & inter ea esse omnium humidissimam, tum et denique . Similem ordinem esse in reliquis