Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/851

From GATE
Revision as of 09:19, 10 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Sole peragrante Signa modo Borealia, modo Australia, aliam esse cis, aliam trans Aequatorem tempestatum constitutionem? & dum hic ver & aestas virent, ibi autumnum & hyemen squalere?
Similes mutationes Luna, iuxta variam phasium suarum, ostensionem, & cum Sole ac Planetis reliquis configurationem, elementis ac elementatis corporibus inducit. Ea et enim crescente augentur, decrescente minuuntur corporum humores. Eadem adventante intumescunt, recedente detumescunt maria; constitutam in unis proficua, in aliis Signis noxia est medicatio, plantatio, seminatio, navigatio.
Quod de Sole & Luna dictum, de caeteris quoque Planetis & stellis fixis discendum esse, non minus frequentibus constat experimentis. Vim ergo activam in sublunaria habent, seu in lumine illa consistat, seu in primis qualitatibus, seu in innominatis influentiis; quod Philosophi viderit. Explico nunc singula antea proposita.

§. I.
De Zodiaco, eiusque divisione in Signa; & de Signorum natura ac qualitatibus.

Qui primi coelum accuratius contemplati, stellarum notitiam & sibi comparare, & aliis ingerere studuerunt, omnes libero oculo facile perceptibiles in certas Classes diviserunt, ac variis nominibus seu a figura, seu aliunde desumptis cohonestarunt, easque generatim Constellationes seu Asterismos appellarunt. Has inter cum duodecim sint, quae animalium formas seu Signa referunt, sparsae per mediam ferme longitudinem coeli inter utrumque polum ab Occidentalibus versus Orientales partes, quas Sol annuo cursu peragrat; circulum seu latum annulum ac veluti fasciam, totum coeli ambitum dictis duodecim Constellationibus insignitum circumplectentem imaginati sunt, quem & Zodiacum, ac Signi ferum, ab animalium formis seu Signis nominantur. Hunc deinde in duodecim aequas partes diviserunt.