viserunt, unicuique unum animalium Signum attribuentes. Et cum notassent, Solem in unoquoque Signo triginta ferme & in omnibus simul trecentos sexaginta quinque absumere dies, donec ad idem, a quo primum discesserat, punctum reverteretur; unumquodque Signum diviserunt in partes aequas 30, & totum Zodiacum in 360; per quas partes quoniam Sol cursu suo annuo veluti per gradus quosdam a Tropicis per Aequatorem sursum ac deorsum scandit, gradus appelarunt. Duodecim horum Signorum nomina Latinis usitata ordinem, quo se mutuo in coelo sequuntur, characteres, quibus brevitatis causa inter scribendum ab Astronomis exprimuntur, in Libro praecedenti duobus expressimus versibus. Ubi & exposuimus, quaenam illorum appellentur ascendentia, quae descendentia, quae diametraliter sint opposita, & similia.
Eadem duodecim Signa in quatuor quartas seu quadrantes partiuntur Astronomi, ut sequitur.
1 Aries. | 4 Cancer. | 7 Libra. | 10 Capricornus. |
2 Taurus. | 5 Leo. | 8 Scorpio. | 11 Aquarius. |
3 Gemini. | 6 Virgo. | 9 Sagittarius. | 12 Pisces. |
Horum tria prima, quae sunt , , , vocant plerique Astrologi Vernalia, Sanguinea, Puerilia, ob nescio quam analogiam cum vere, cum sanguine, cum puerili aetate homini. Tria secunda, quae sunt , , , vocant Aestiva, Cholerica, Juvenilia, ob analogiam cum aestate, cholera & juvenili aetate. Tria tertia, quae sunt , , , vocant Autumnalia, Melancholica, Virilia, ob proportionem cum autumno, melancholia, virili aetate. Tria denique quarta, quae sunt , , , vocant Hyemalia, Phlegmatica, Senilia, ob proportionem cum hyeme, phlegmate, senili aetate. Consentit huic divisioni Ptolomaeus, qui Lib. I. Quadripartiti Cap. 9. ait, generales seu elementales Signorum Zodiaci vires cum suis temporibus, hoc est, cum anni quartis congruere, ac proinde Signa Verna, , , , esse, ut ver, calida & humida, ideoque