Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/845

From GATE
Revision as of 09:13, 10 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

cum multis modis a se invicem sub Zodiaco distare queant, Astronomi tamen quinque tantum observant, qui sunt Coniunctio, Sextilis, Quadratus, Trinus, Oppositio; quibus addit Ioannes Baptista Marinus Lib. 16. Astrolog. Gallicae Cap. 4. Dodectilem.
Coniunctio est, quando in eodem Zodiaci Signo & gradu versantur, etiam si unus sit longe altior altero, ut est Sol respectu Lunae, Nota sive Character Conjunctionis est hic conjunction.
Sextilis sive Sexangularis aspectus est, quando sextante seu sexta parte Zodiaci, sive duobus Signis, id est, 60 gradibus distant a se invicem. Nota sive Character est hic, Sextile symbol.svg.
Quadratus sive Quadrangularis aspectus est, quando quadrante seu quarta parte Zodiaci, id est, tribus Signis, seu 90gradibus distant, a se invicem. Nota eius haec est, quadrature.
Trinus sive Triangularis aspectus est, quando triente seu tertia parte Zodiaci, id est, quatuor Signis, sive 120 gradibus distant a se invicem. Nota eius est haec, Trine symbol.svg.
Oppositio est, quando dimidia parte Zodiaci, id est, sex Signis, sive 180 gradibus distant a se invicem, & diametraliter opponuntur. Nota eius est haec, opposition.
Dodectilis seu Dodecangularis aspectus est, quando duodecima parte Zodiaci, id est unico Signo seu 30 gradibus distant a se invicem. Nota eius est haec, , En synopsin dictorum.

conjunction Conjunctio Grad. 0. Trine symbol.svg Trinus Grad. 120.
Sextile symbol.svg Sextilis. 60. opposition Oppositio. 180.
quadrature Quadratus. 90. Dodectilis. 30.
§. III.
Nonnulla tribus Planetis superioribus communia

Planetae superiores, ut diximus, sunt Saturnus, Jupiter, Mars. In eorum motu haec notata sunt. Primo. Moventur quotidi motu omnibus stellis communi ab Oriente in Occidentem, & nihil ominus interim motu proprio ab Occidente in Orientem;