Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/844

From GATE
There was a problem when proofreading this page

superiores, Sol medius, reliqui tres inferiores. Tycho Brahe tamen, aliique tum ante, tum post ipsum, deprehenderunt, Lunam motu suo proprio moveri circa Terram velut circa centrum, reliquos circa Solem; quod de Mercurio & Venere indubitatum est.
Sol & Luna manifeste discernuntur a reliquis, & a fixis; reliqui a fixis plerisque apparente quantitate corporis, qualitate luminis, & situ: nam sunt ad visum plerique fere grandiores fixis; clarius & constantius lucent, & minus scintillant, & sunt omnibus fixis inferiores. Inter se vero distinguuntur sequentibus notis. Venus post Solem & Lunam apparet omnium maxima; cui proximus est Jupiter, Jove aliquanto minor Mars, Marti aequalis Saturnus, minimus omnium Mercurius. Venus est splendidissima, aureo colore in candorem diffuso; Jupiter est Veneri similis, sed minus splendens, colore inter aurem & argenteum medio; Mars rutila flamma scintillas; Saturnus plumbeo colore minus splendet; Mercurius lucidus est, sed parum candidus. Venus a Sole non recedit ultra gradus 48, Mercurius non ultra 28. Venus praecedens mane Solem vocatur Lucifer, vesperi eandem sequens dicitur Hesperus. Mercurius aut sub Solis nimio splendore latet fere semper, aut, si paululum inde discedit, Tyronibus ob exilitatem vix observabilis est.

§. II.
Aspectus seu Configuratio Planetarum

Toto hoc Libro frequens erit mentio aspectum seu configurationum Planetarum, ideo breviter explicandum, quid sit, & quotuplex.
Aspectus itaque mutuus Planetarum (quem Graeci , id est, configurationem dicunt) est certus eorum in determinata distantia positus sub Zodiaco, in quo apti sunt ad aliquid coefficiendum, radiando tum in se invicem, tum in subjectam Terram.
Horum aspectum tametsi plures species adsignari possint,