Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/843

From GATE
Revision as of 08:58, 10 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


annorum, ac proinde & eorundem motum menstruum. Harum Tabellarum structuram, & ulteriorem usum nunc damus. Sed prius nonnulla tum omnibus, tum tribus praedictis Planetis communia praemittimus.

§. I.
Nonnulla omnibus Planetis communia

Planetas vocamus illas coeli stellas, quae infra fixas quotidiano quidem & cum fixis communi motu moventur circa Terraquam, ordinem, distantiam inter se; & a fixis, atque ab Ecliptica huc illucque in coelo nunc in Austrum, nunc in Septentrionem, Sole excepto, evagantur & errant, non quidem incerto & vago, multum tamen variabili motu: unde a Graecis … Planetae, a Latinis, Errantes seu Errones & Erraticae stellae appellantur. Ad de quod plerique illorum nunc moveri velociter, nunc tarde, nunc stare, nunc regredi videantur.
Huiusmodi stellae ad Antiquis notate fuere septem tantum, quorum nomina, & notae characteristicae haec sunt:

Saturnus Jupiter Mars Sol Venus Mercurius Luna
Saturn Jupiter Mars Sol Venus Mercury First quarter moon

Recentiores tamen tubo optico deprehenderunt alios, quos inter sunt quatuor, ut, vocat, comites Jovis, qui circa illum gyros suos exercent. Eisdem accentuerant Saturni comites; quos tamen novissime in Hollandia & Romae ingentis magnitudinis & optimae notae tubo deprehenderunt non stellae esse, sed lucidum circulum seu annulum circa Saturnum.
Aliqui ex antiquis putarunt, septem praedictos vulgares Planetas eo ordine in coelo, quoad altitudinem & a Terra remotionem esse dispositos, quo in praecedentibus laterculis, disposuimus, ut nimirum omnium supremus sit Saturnus, quem deorsum versus sequatur Jupiter, Mars, & reliqui, usque ad Lunam, quae sine controversia est ultima. Unde etiam num tres priores dicuntur