Nono, in coniuncta, & inconiuncta. Decimo, in ignea, terrea, aerea, aquea. Undecimo, in bicorporea, quadrupedia, prolifica, sterilia, humana, foralia, venenosa, mutilata, aquatica, vincta, ducalia, naufraga. Egimus praetera de Planetarum natura, qualitatibus, viribus, aliisque passionibus seu accidentibus. Item de varia coeli divisione in duodecim Domos coelestis pro quovis tempore.
Haec, & similia, nec rejicio omnia, nec omnia approbo. Scio multa esse experientiae & veritati consona, & si ridicula vocubula, quibus non tam cohonestantur, quam deturpantur, excipias, minime ridenda. Inter ea sunt, quae sequentibus Capitibus intermiscebo.
Explicatur prima Tabellarum Classis, que motum & locum in Zodiaco trium superiorum Planetarum contines.
Prima Tabellarum Classis, ut iam diximus, indicat in una facie trium superiorum Planetarum loca in Zodiaco ad initium annorum viginti & unius, videlicet ab anno 1660, usquq ad 1680 inclusive, & consequenter motum eorundem annum; in altera vero facie loca illorum initio cuiuslibet mensis dictorum