gradu verbi gratiam maneat, sic ages. In postica parte Tabellarum invenies numeros singulis monsibus addendos. Verbi gratiam, velis scire, ubi, & in quo gradu Signi versetur primo die Julii; tunc applicabis ad posticam partem Tabulae Tabellam Applicatoriam nigro colore tinctam, & occurrent principio mensis Iulii anni 1661, 17 grad. 6 min. quae addita numeris primo diei Ianuarii ejusdem anni 1661 competentibus, id est, 21 gradibus & 12 minutis, faciunt 28 grad. 18 , in quo … tunc temporis moratur.
Hoc pacto, eodem anno & die si velis scire, ubi moretur , verte Tabellam , & in postica parte applicata ad Tabellam mensium invenies 17 grad. 37 minut. Addenda esse gradibus 13 & minuto ; in qua principio anni morabatur , & operatione per additionem peractam prodibunt 30 grad. & 28 minut. id est, grad. 0. & 28 minut. locus in principio ; quandocunque enim numeri additi superant 30, tunc in sequenti proxime Signo Planeta esse comprobabitur. Quod bene not andum est.
Eodem modo in loco eodem anno & die investigando procedes. Verbi gratiam, anno 1661 in principio anni fuit in 26 gradu, uti Tabella docet, & 54 min. Itaque primo die Iulii si velis scire, ubi moretur , tunc posticam partem Tabellae Martis applica ad Tabellam mensium, & invenies e regione mensis Iulii 3 Signa, 21 grad. 6 minut. addenda 26 gradibus & 54 minutis Operatio sequitur.
Sign. | Grad. | Minut. | |
26 | 54 locus I. Ian. Anni 1661. | ||
Addenda | 3 | 21 | 6 pro I. die Iulii eiusdem anni |
Summa | 4 | 18 | 0 |
A signo itaque computa quatuor Signa consequentia, & invenies esse in 18 gradu, o minuto . Quae omnia de medio Planetarum motu intelligensa sunt. Sed haec difficiliora sunt, quam ut a Tyrone perficiantur: ponenda tamen duxi, ne quidquam deesset.