Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/839

From GATE
This page has been proofread
Annotatio.

Si ad gradus 26, minuta 54 Sagittarius-20px.png, addantur 3 Signa, 21 gradus, 0 minuta; reperitur gradus 18, minutum o Aries-20px.png. Angolus tamen statuit Martem initio Iulii anni 1661 in gradu 14, minut. 31 Taurus-20px.png Ex quo vides differentiam inter motum menstruum Martis ad argolo & nostro Auctore statutum.

§. II.

Secundum genus Tabellarum, continentium electiones rerum ex arte Astrologica.
Alterum Tabellarum genus sunt tres Tabellae flavo colore pictae, una cum Tabella Applicatoria nigro colore tincta; & continent electiones rerum ex Astrologica arte dirigendas, ut sunt sanguinis missio, medicinae sumptio, caesura lignorum, plantatio & seminatio, una cum humoribus, quibus duodecim Signa dominantur, & natura uniuscuiusque Signi.
Usus autem hic est. Applica Tabellam nigro colore tinctam duodecim Signorum, ad Tabellam, quae in fronte gerit (Humores;) & statim singula Signa tibi dabunt ex latere humorem, cui singula Signa dominantur. Si Tabellam duodecim Signorum applices ad Tabellam signatam (Natura Signorum;) statim habebis naturam uniuscuiusque Signi. Si porro hanc nigro colore tinctam Tabellam applices ad Tabellam notatam (Sanguinis missio) statim illa cum quolibet Signo demonstrabit convenientiam, sive inconvenientiam. Haud secus in reliquis procedes.

§. III.

Tertium genus Tabellarum, continentium aspectus Planetarum.
Tertium Tabellarum genus, albo colore imbutum, continet aspectus Planetarum interse, & quid in inferiori Mundo per quatuor anni stationes efficiant.