Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/828

From GATE
Revision as of 09:46, 6 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Mundo Planetae causent mutationes ac perturbationes aeris, dum praedictis aspectibus in se mutuo ac in inferiora radiant.
Quarta Classis sex continet Tabellas, utraque facie numeris bipartitis insignitas; quibus ostenditur, quinam anni & mensium dies quibus Signorum Zodiaci gradibus, quos Sol annuo cursu percurrit, respondeant. Tabulas exhibet QUARTA CLASSIS, quae sequitur.
In eodem Loculamento septimo, praeter Tabellas hactenus enarratas, recondita est alia latior, exhibens Sphaerae coelestis per Circulos divisae, & Sphaerae terrestris per Zonas imagines. Utramque post Libellum Auctoris, quem jam subjicio, dabimus, tamersi potius ad praecedentis, quam huius Loculamenti Tabellas pertineant.

CAPUT II.

Libellus septimus, quo Auctor Organi explicat septimum eius Loculamentum.
SEptimum Loculamentum Organi, signatum litteram G, destinatum est, ut dixi, ab Auctore Tabellis partim ad Astronomiam, partim ad Astrologiam spectantibus. Tabellas proposuimus in quatuor Schematismis, iuxta quatuor earum Classes divisis: iam usum illarum explicat Auctor breviter sequenti Libello, & nos fusius explanabimus in uberiori Instructione, quae sequentur. Dividimus more solito Libellum, distinctionis & claritatis gratiam, in varios paragraphos; ac subinde verbulum, alio tamen characterum genere expressum, eadem de causam adjicimus.