This page has not been proofread
f. 74v
ipsius, cum recognitione magna, quod non imitatus fuerit Xpum. ipsum neque eos, qui ei seruiebant et obediebant, adorando, recognoscendo, audiendo, compatiendo, petendo ab eo gratias et omnia necessaria, etc.
Hic etiam sese mihi offerebant illa in quibus dictus defunctus potuit peccasse et defecisse a perfectione quam potuisset assequi; verbi gratia, petebam ueniam pro iis • omnibus in qu» bus forte deliquisset circa obedientiam suam, paupertatem et castitatem, quia erat monachus ordinis sancti Francisci; item circa defectum docendi, cum esset doctor et praedicator; item, circa curiositatem superfluam sciendi; item circa uanam gloriam, quae solet sequi tantos uiros. Et in eo loco ubi fit
_______________