f. 68r
ut ita fieret ut non solum ipse uerum etiam Mater et Apostoli sui Sanctus Joannes Baptista, Sancta Anna et Sancta[1] Magdalena cum alijs sanctis certiores fierent per hanc uiam mearum necessitatum spiritualium.
In faesto Sancti Ludouici Galliarum[2] ego habui multam deuotionem ap[p]licando missam in nomine Cardinalis pro quo ego eam debebam dicere uolens satisfacere in eius nomine omnibus quibus ipse potest debere ad honorem istius Sancti ad[3] utilitatem totius Galliae in qua tot bona gesta sunt et tot peccata remissa in qua etiam tot sunt necessitates corporales[4] dico me applicasse Sacrum pro ipso et tota Gallia praeterita praesenti et futura cum omnibus Regibus Ducibus, Comitibus[5] Archiepiscopatibus Episcopatibus Abbatijs Parochijs et[6] Gymnasiis et Ciuitatibus
_______________