Page:FC 1042.djvu/148

From GATE
Revision as of 09:02, 18 July 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 66v



Assumptionem, capiens iterum a principio etc. ut Dominus Noster daret mihi gratiam sentiendi Christum praesentem per ueram compassionem et imitationem et postea sentiendi absentiam cum sanctis desiderijs sequendo[1] ipsum ad gloriam postquam hic absoluero faciendo[2] eius uoluntatem.

Eodem die similiter ad propositum cogitandi qualiter passio Christi et compassio Virginis sint tanquam scalarum gradus ad ascendendum ex directo ad ascensionem et assumptionem, ego habui magnam deuotionem, offerendo altam et infimam cognitionem omnium inferiorum et altorum, cum desiderio quod Dominus noster det mihi gratiam nunquam contristandi nec laetandi, nisi secundum quod Xpus. laetatus et contristatus fuit cum sua Matre. 99. In festo sancti Bartolomei ** ego inter alia


_______________

  1. sequendo] sequendi MF
  2. faciendo] faciendi MF