f. 59r
Et cum essem in tali desiderio uisum est mihi ac si intus me esset spes alicuius, qui uellit[1] incipere
volens seruire alicui magno Domino prius seruit ipsius seruis probando se.
seruire magno alicuj Domino, tot annos seruit seruis[2] probando se ipsum in conspecto[3] eorum, spectat[4] quousque appareat et uideatur Domino suo esse dignus, qui admittatur pro seruo suo[5], declarando uoluntatem suam adit[6] cum hoc reprimebar[7] humiliando me uoluntati Christi Domini Nostri, qui solus scit ordinem necessitatum nostrarum[8], et ea quae conueniunt nostrae saluti.
Imprimis[9] uesperis assumptionis ego inueni multam deuotionem dum essem in templo Virginis Mariae de Spira.
Deuotio ex cermimonijs, luminaribus.
Itaque[10] omnes cerimoniae, luminaria, cantus, organa[11] et honor reliquiarum, et ornamentorum haec omnia mihi dabant tantam deuotionem quantam non possem[12] explicare.
_______________
- ↑ uellit] uellet MF
- ↑ seruis] add. et MF
- ↑ conspecto] conspectu MF
- ↑ spectat] sperat MF
- ↑ seruo suo] suo seruo MF
- ↑ adit] ad id MF
- ↑ reprimebar] reprimebat et add. me MF
- ↑ necessitatum nostrarum] nostrarum necessitatum MF
- ↑ Imprimis] In primis MF
- ↑ Itaque] Ita quod MF
- ↑ cantus, organa] organa, cantus MF
- ↑ non possem] ego nescirem MF