Page:FC 1042.djvu/116

From GATE
Revision as of 05:31, 21 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 50v



omnia. Sed hoc erit in patria beatorum, ad quam quotidie ascendimus. 73. Eadem vigilia S.“ Laurentii, post officium Completorium, accessit dominus Joannes, a sua peregrinatione rediens, scilicet, a Colonia, cuius reditu Dominus noster talem consolationem mihi dedit, qualem nunquam propter aliquod nuntium sensi Maxime quod Dominus noster conseruauit et liberauit me ne commouerer spiritu propter gaudium aduentus eius et propter desiderium colloquendi et audiendi aliquod nuntium, nuntium inquam spirituale, quemadmodum antea sentire solebam; ita ut mihi afferret deuotionem orationis, scilicet 33, contemplationis ad Dominum Deum nostrum.

_______________