f. 46r
duobus generibus suo modo dicat[1], quia in quolibet genere[2] sunt principium, medium et finis.
In die quo celebrabam festum[3] Patris nostri Dominici communicando in missa[4] habui magnum desiderium sub his uerbis, utinam[5] interiora mea, maxime cor ita cederent Christo intranti, quod aperiretur locus[6] ipsi
In centro cordis aperiretur locus Christo intranti.
in centro cordis relinquendo uitia ante[7] omnia et imperfectiones sic fugerent[8] a facie ipsius sicut cera a facie ingnis fluit.
Ante missam faciendo solitum discursum mysteriorum Christi datum est[9] mihi magnum desiderium[10] in eo, ut peterem intercessione[11] Sti. Dominici gratias, per misteria conformiter ad ea quae circa quodlibet mysterium sensit dum uiueret, et intellexit ipse Dominicus
_______________