Page:FC 1042.djvu/53

From GATE
This page has not been proofread



f. 19r


saeculorum. Amen.

Sentimentum super doctrina catholicam. Super doctrina catholica conformiter ad ecclesiam Romanam habui innumeras uisitationes super constitutionibus et[1] uitis, ordinibus, ceremonijs, operibus pijs, peregrinationibus, uotis, jeiunijs, cultu Sanctorum, et Sanctarum, Angelorumque, et Dominae nostrae, atque animarum purgatorij[2], sentiendo in omnibus multum spiritum multamque deuotionem in talium operatione[3]. ** hastaqui

1542 Anno M. D. XLII[4] mense Januarij profectus sum ab Hispania, reuersusque in Germaniam iussu Pontificis, in quo itinere Dominus innumera mihi contulit beneficia, maxime ad implendum praecipuum desiderium temporale, quod sentiebam dari scilicet mihi aliquam societatem ad eius seruitium. Fuerunt autem mossem Joannes[5] et Aluarus, Alfonsus liberando, et[6] nos in tam longo, periculosoque itinere, ab omnibus malis corporalibus et spiritualibus[7]

_______________

  1. et] etiam MF
  2. purgatorij] add. etc. MF
  3. operatione] approbatione MF
  4. M. D. XLII] 1542 MF
  5. Joannes] Ioannis MF
  6. et] etiam MF
  7. corporalibus et spiritualibus] temporalibus MF