Page:FC 1042.djvu/104

From GATE
Revision as of 04:55, 16 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 44v



qui intrauit in amorem cordialem Dei, poterit in eodem semper crescere. Et magis tuto descendere ad proximos. Intrauit in amorem cordialem Dei, tunc poterit in eodem semper crescere, penetrando plura quotidie[1] in ipso Deo poterit, et[2] magis tuto descendere ad proximos uidendos, audiendos etc. et[3] Deus mihi, et omnibus fratribus meis det, et cunctis uiuentibus uiris, et mulieribus talem charitatem; fateor enim me ab ipsa adhuc longius[4] abesse ab ipsa, in quam[5] id est a tanta non enim mihi conscius sum me extra omnem charitatem esse, sicut nec extra Christi Domini gratiam, sed alia est ratio Christi in quandum[6] ipse uia est[7] alia in quantum ipse est 3s ordines hominum et gradus charitatis in ipsis ueritas, et alia in quantum ipsa uita, et alia est ea quae dicitur via purgatiua, alia quae dicitur[8] illuminatiua, alia uero quae dicitur perfectiua sicut alij sunt incipientes, alij proficientes, et alij

_______________

  1. plura quotidie] quotidie plura MF
  2. et] etiam MF
  3. et] om. MF
  4. longius] longe MF
  5. in quam] inquam MF
  6. quandum] quantum MF
  7. uia est] est uia MF
  8. via purgative ... dicitur] om. MF