Page:FC 1042.djvu/94

From GATE
Revision as of 07:24, 11 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 39v



fuit propria ego concipiebam in spiritu bono spem magnam, quam res spiritualis, et hereditas domini habitura sit[1] in quibus peregrini nos[2] non sumus per desideria, et cogitationes.

In die Inuentionis S. Stephani protomartiris dum considerarem illa corpora simul inuenta, ego coepi per deuota desideria[3] rogare Christum Dominum, ut tandem uelit mihi concedere ut hisce uideam oculis corpora gloriosa quorum reliquias aliquas hucusque uidi, et generaliter omnium beatorum. Semel dicendo officium dum sentirem destractiones[4], et desiderarem auferri[5] ego responsum in me habui id quod habueram[6] frequenter idem[7] quod nitendum fuisset extra tempus orationis

_______________

  1. sit] sint MF
  2. nos] om. MF
  3. deuota desideria] deuotum desiderium MF
  4. destractiones] distractiones et add. quasdam MF
  5. auferri] add. mihi MF
  6. habueram] add. alias MF
  7. idem] id est MF