f. 28v
influeret similiter sapientiam et lucem, curamque susciperet intellectus, Spiritus Sanctus autem inspiraret dona cuilibet, et curam haberet voluntatis. Sanctissimam etiam Trinitatem (quae est vna essentia), orabam resideretin meo corde in sua vnitate, diffundendo personalia attributa per tres potentias. Dominam autem nostram orabam esset ad omnia aduocata, cum ipsa sit tam verum exemplar virginitatis, obedientiae et paupertatis, habens carnem purissimam, animamque mundissimam et sanctissimum spiritum, cum sit quaelibet harum graciarum effecta in ea cum tanta potentia diuinae virtutis, tantaque sapientia et bonitate, vt sufficeret quaelibet earum alias duas conseruare in sua puritate per se, id est, tam perfecte munda caro, quod sufficeret ad hoc, quod nulla 24 immunditia posset aut sciret accedere siue contingere ad animam nec ad spiritum; et similiter tam plenus donis spiritus, quod sufficeret sic animam abstrahere,
_______________