Page:FC 1042.djvu/66

From GATE
This page has not been proofread



f. 25v



Spiritus Sancti. petebam ut dignaretur esse mihi in Deum[1] et efficere gratia sua, ut ego deinceps sim ipsi in seruum cum omni timore, a Spiritu Sancto ego petebam ut ipse esset mihi in magistrum docens me esse discipulum pro his autem impetrandis cum magna deuotione impetrabam[2] auxilium et intercessionem electae filiae Dei[3] Ancillae Jesu Christi, et[4] matris, et discipulae Spiritus Sancti, quae fuit Virgo Maria cui facile est apud Deum impetrare omnia supra[5], desiderabam etiam ut ipsa doceret me[6] uerum modum essendi filium, seruum, et discipulum ad ipsius exemplum, et qui[7] et[8] fuit ipsa[9], quomodo Jesus Christus fuerit suus filius, seruus et discipulus, sicut[10] et[11] quomodo fuerit humilis, talisque qualem conuenit esse in quolibet trium modorum dictorum essendi.

Item extendendo[12] hanc materiam, cognoui

_______________

  1. Deum] dominum MF
  2. impetrabam] implorabam MF
  3. Dei] add. MF
  4. et] ac MF
  5. supra] supradicta MF
  6. doceret me] me doceret MF
  7. qui] quia MF
  8. et] etiam MF
  9. fuit ipsa] ipsa scit MF
  10. sicut] scit MF
  11. et] etiam MF
  12. extendendo] add. ulterius MF