Page:EBC 1607 0701.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:51, 15 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters Rome, 1607. Bellarmin � Le Mire �v.d'Anvers. 701 , / Perillustris,et Reverendissime Domine frater. Ago Deo gra-...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,

1607. Bellarmin �

Le Mire �v.d'Anvers. 701

, / Perillustris,et Reverendissime Domine frater. Ago Deo gra-

tias, quod si naviculam tuam istio magnis fluctibus iactari per-

mittit, prov�dit quoque illi magnae sapientiae,et fortitudinis

nauclerum. Talem enim esse Amplitudinem vestram solicitudo illa jT testatur, que et in relatione de statu ecclesiae ad Sedem Aposto- licam missa, et in littoria ad me datis perspicue cernitur. Eamdem solicitudinem conservandi gregis dominici, et lupos ab eo longius

arcendi, quam Dei gratin in pectore Amplitudinis vestrae inserit,

et fovet, testatissimum mihi facit Reverendus Dominus Dionysius

Christophorus, meus olim familiaris, nunc vero carissimus amicus.

Utinam per continuas occupationes suas liceret Sanctissimo Patri

nostro Paulo Quinto Summo Pontifici, vel relationem huc missam le-

gere, vel ipsum eumdem Dominum Dionysiu� omnia referentem audire:

commoveretur sine dubio animus eius ad compatiendum, et ex ea com-

y^^miseratione ad opem ferendam. Ego negocia Amplitudinis vestrae vel

cum cardinalibus deputatis promovere non omittam; ipsum etiam Do

minum Dionysium vel opera,vel consilio adiuvabo. Valeat Amplitudo

vestra Reverendissima, et a principe pastorum coronam glorine non

vulgarem pr� tot suis laboribus expectet. Romab

1607.

4^ Epist.famil. LIII.