Page:EBC 1607 0701.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Perillustris, et Reverendissime Domine frater. Ago Deo gratias, quod si naviculam tuam istio magnis fluctibus iactari permittit, providit quoque illi magnae sapientiae, et fortitudinis nauclerum. Talem enim esse Amplitudinem vestram solicitudo illa testatur, que et in relatione de statu ecclesiae ad Sedem Apostolicam missa, et in littoria ad me datis perspicue cernitur. Eamdem solicitudinem conservandi gregis dominici, et lupos ab eo longius arcendi, quam Dei gratin in pectore Amplitudinis vestrae inserit, et fovet, testatissimum mihi facit Reverendus Dominus Dionysius Christophorus, meus olim familiaris, nunc vero carissimus amicus. Utinam per continuas occupationes suas liceret Sanctissimo Patri nostro Paulo Quinto Summo Pontifici, vel relationem huc missam legere, vel ipsum eumdem Dominum Dionysius omnia referentem audire: commoveretur sine dubio animus eius ad compatiendum, et ex ea commiseratione ad opem ferendam. Ego negocia Amplitudinis vestrae vel cum cardinalibus deputatis promovere non omittam; ipsum etiam Dominum Dionysium vel opera, vel consilio adiuvabo. Valeat Amplitudo vestra Reverendissima, et a principe pastorum coronam glorine non vulgarem pro tot suis laboribus expectet. Romae 1607.