Quarto. Duplum totius radicis post lunulam scriptae, nempe 84, scribe infra sequens tertium membrum, prout factum vides in E. Idem duplum auqere in vertice duarum Tabellarum Neperianarum, quarum videlicet una in vertice habet notam 8, altera notam 4. Has duas Tabellas applica ad sinistram Tabellae quadraticae, prout factum vides in II. Figura. His factis, vide in qua transversa serie tabellarum sic dispositarum reperiatur totum tertium membrum una cum residuo antea relicto, nempe 6784; reperies in serie octava. Radix ergo post lunulam scribenda est 8. Hanc scribe quoque post praecedens duplum, ut vides in E, et numerum octavae seriei subtrahe a numero supra scripto. Et quoniam nihil remanet, signum est, propositum numerum esse quadratu,. Stabit ergo exemplum ut in E, et erit peracta quarta operatio, ac tota divisio.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/205
From GATE
Revision as of 10:20, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Quarto. Duplum totius radicis post lunulam scriptae, nempe 84, scribe infra sequens tertium membrum, prout factum vides in E. Idem duplum auqere in vertice duarum Tabellarum N...")
This page has not been proofread