Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/206

From GATE
This page has not been proofread


Corollaria.


Ex dictis in hoc Exemplo patet, quomodo ex quolibet numero quadrata radix sit extrahenda.
Patet quoque, hanc praxin per Tabellas esse longe facilior ac jucundiorem, quam praxin ordinariam.
Patet denique, solam primam ad sinistram Quadraticae Tabellae columnam, quam Quadratorum colamnam vocavimus, sufficere cum aliis Neperianis Tabellis, ad radicem quadratam explicata hoc § . methodo extrahendam: duplum enim radicis cujuscunque inventae facillime reperitur per duplicationem illius, seu multiplicationem per 2; series autem transversalium numerorum ex se patet, si a summo deorsum usquem as serim illam numerentur quadratula.

Annotatio.


Superesset, ut praxin quoque Radicis Cubicae extrahendae traderemus: sed quoniam intricatissima ac vere difficilis est, sive via ordinaria, sive per Tabellas tentetur, et exiguum, vel nullum usum habet illis Matheseos speciebus, ad quarum cognitionem. Principes ac Nobiles in hoc Organo introducere volumus; consultius judicamus, eam penitus omittere. Si quae tamen nobiliora ac curiosora ingenia, qualia ut plurimum Principum ac Nobilium sunt, illius notitiam requirent ab Instructore, non deereunt libri alii, e quibus illam hauriant. Viam ordinariam invenient in Arithmetica nostra Par.I.cap.3.art.6. Pergimus ego ad alias Regulas.

CAPUT XIV.


De Regula Proportionum, quae et Regula Trinum, ac Regula aurea appellatur


Regula Proportionum seu Trium

Regula Proportionum, qaue et Regula Trium, et Regula aurea appellatur, est modus seu praxis inveniendi ex tribus numeris cognitis quartum ignotum, qui eandem habeat proposrtionem ad tertium ex tribus datis, quam habet secundus ad primum. Cum igitur in quatuor numeris proportionalibus, quorum priores tres noti sunt, quartus autem, qui qaeritur, ignotus