Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/203

From GATE
Revision as of 10:20, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Neperianis juxta se positis eo ordine, quo figurae dupli se sequuntur; ad latus vero dexterum applica Tabellam quadraticam. Demum vide, in quo ordine trasversali Tabellarum re...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Neperianis juxta se positis eo ordine, quo figurae dupli se sequuntur; ad latus vero dexterum applica Tabellam quadraticam. Demum vide, in quo ordine trasversali Tabellarum reperiatur tertium membrum, aut numerus proxime monir; et radicem e regione in columna Radicum repertam scribe post lunulam, et ante duplum antea scriptum infra: multiplica totum numerum infra scriptum per novam, radicem post lunulam ultimo scriptam: productum subtrahe superiore numero respondente; ac residuum, si quod est, scribe supra, prout factum vides in exemplo E. Et haec est quarta Operatio.
Quinto Hanc quartam operationem toties repete, quot adhuc membra supersunt, e quibus extrahenda est radix. Si post ultimam operationem nihil superest, numerus propositus est quadrtaus: si aliquid superest, non est qudratus, sed proxime minor quadratus in illo contentus est is, qui producitur ex tota radice inventa (fractione tamen omissa) in seipsam multiplicata.
Hae sunt Regulae. Sequitur unicum Exemplum, quo melius dicta explicantur.