Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/202

From GATE
This page has not been proofread


Ponendo scilecit punctum prima ad dexteram, et deinceps sub alternis quibusque notis. Et haec est prima Operatio. Vide sequens exemplum A.
Secundo. Ultimi membri ad sinistram indaga radicem , si numerus est quadratus; sin minus, quaere radicem primi et maximi quadrati in illo contenti. Deinde radicem scribe post lunulam, quadratum vero illius infra dictum ultimum membrun, prout vides factum in sequenti exemplo B. Demum quadratum infrascriptum subtrahe a membro suprascripto, et residuum scribe supra, prout vides factum in iedem exemplo B. Et haec est secunda Operatio.
Tertio. Quaere duplum radicis scriptate post lunulam (quod invenies in media columna Tabulae Quadaticae paulo ante positae,) et scribe immediatae sub proxima nota secundi membri sequentis, modo explicati citato §.1. Deinde hoc duplum radicis scriptae post lunulam, si unica figura constat, uqaere in capite unius Tabellae Neparianae ab aliis dissectae; si autem duabys figuris constet, quaere in capite duarum Tabellarum. Demum hiuc, aut his Tabellis continentibus in vertice duplum radices inventae, applica dexteram Tabellam quadraticam antea positam. Hic factis, vide in quoto ordine seu serie transversali columnae quadratorum et columnae seu columnarum ad sinistram applicatarum reperiatur secindum membrum cum residuo suprascripto(si quod fuit) aut proxime minor numerus. Numerus columnae Exponentis seu Radicum erit radix quaesita. Hanc radicem scribe post lunulam, et ante duplum radici antea scriptae ad dexteram, numerum vero transversalem numerum inventum sscribe infra secundum seu penultimum membrum, prout factum vides in exemplo C. Eundem transversalem numerum subtrahe a secundo membro, et a residuo, si quod antea fuit: et quod remanet scribe supra, prout vides factum in sequenti exemplo D. Et haec est tertia Operatio,
Quarto. Accipe totius radices post lunulam scriptae duplum, et colloca infra tertium mebrum, si quod superset. Deinde hiujus dupli figuras (quotquot fuerint) quaere in totidem Tabellis Neperianae