Fac Tabellam aequalis longitudinis cum Tabellis Neperianis, latitudinis vero triplae. Eam divide in tres columnas, et numeros adcribe, ut vides in hoc posita figura. Vocetur autem Tabella Quadratica. Columna prima ad dexteram continet novem primos digitos seu numeros simplices ordine naturali. Qui sunt novem primorum quadratorum numerorum radices: secunda columna continet duplum uniuscujusque digiti seu numeri simplicis: tertia novem primos quadratos. Primam seu dextimam columnam vocare etiam possumus Exponentem, quia exponit numerum Ordium seu serierum transversalium quadratulorum. Auctor Organi vocat Applicatoriam Tertiam seu sinistimam vocabimus quadratorum columnam. Ope hujus Tabellae extrahes radicem quadratam e quolibet numero dato, ut sequitir.
Primo. Numerum propositum, e quo radix quadrata extrahenda est, divide in membra modo dicto ?. 1. hujus Capitis, ponendo
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/201
From GATE
Revision as of 10:19, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Fac Tabellam aequalis longitudinis cum Tabellis Neperianis, latitudinis vero triplae. Eam divide in tres columnas, et numeros adcribe, ut vides in hoc posita figura. Vocetur a...")
This page has not been proofread