Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/194

From GATE
Revision as of 10:15, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "scriptum sit mahus radice inventa duplicata. Procurandum praeterea, ut totus Divisor praedictus,multiplicatus per Quotum ultimo inventum, non sit major, quam membrum Dividendi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


scriptum sit mahus radice inventa duplicata. Procurandum praeterea, ut totus Divisor praedictus,multiplicatus per Quotum ultimo inventum, non sit major, quam membrum Dividendi supra se scriptum. Alioquin in utroque casu ultimus Quotus post lunulam et novum Divisorem positus minuendus est.

Exemplum.

Sit extrahenda radix quadrata ex hoc numero, 119025. Primo Colloca, et in membra divide ipsum,ut vides factum in A.
Secundo. Vide an numerus ultimi ad sinistra membri, Nempe 11, sit quadratus. Qui quia in Tabella bicolumnari supra posita non reperitur, signum est non esse quadratum. Quaere ergo in ipsa quadratum proxime minorem, qui est 9, ejusque readicem 3 scribe post lunulam, et infra 11, directe sub puncto; stabitque exemplum ut in B. His factis, multiplica 3 per 3, id est, Divisorem per Quotum; et Productum 9 infra scriprtum subtrahe ab 11, residuumque 2 scribe supra,ac dele 11, et 3, et 9. Stabit exemplum ut in C, et erit peracta secunda Operatio.
Tertio. Duplica radicem 3 inventam, et duplum, quod est 6, pone infra 9, ut vides in D esse factum. Vide jam,quoties 6 contineatur in 29. Et quoniam quater continetur, pone 4 post lunulam, et post 6, infra 0, ut totus Divisor sit 64, ut in eodem D factum vides. Multiplica igitur 4 in 64; Productum 256 scribe infra; idem subtrahe a 290; Residuum 34 scribe supra; dele numeros delendos; stabitque exemplum ut in E, eritque absoluta tertia Operatio.