Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/193

From GATE
This page has not been proofread


Pro Quoto, seu pro primam figura radicis inveniendae. Eandem radicem pone etiam infra ultimum praedictum membrum immediate sub ultimum praedictum membrum immediate sub ultimo puncto, tanquam Divisorem, ut factum vides in Exemplis quae sequuntur; et operare ut in Divisione fieri solet, nempe multiplica Quotum in Divisorem, et Productum subtrahe ab ultimo praedicto membro. Residuumque scribe supra, aut factum vides in Exemplis. Et haec est secunda Operatio.
III. Pro novo Divisore duplica Quotum jam antea inventum; Productum enim erit novus Divisor. Hunc pone sub Dividendo modo dicto in Divisione; nempe si unica constet figura, colloca eam sub illa figura Dividendi, quae sequitur proxime illam sub qua positus erat primus Divisor: si autem duabus constet figuris, colloca dextimam sub dicta figura punctum sequente, sinistimam vero sub figura punctata immediate antecedente.
Et haec duo servanda sunt pro omni novo Divisore inquirendo, et infra Dividendum collocandi: semper enim duplicandus est Quotus, qui scriptus est post lunulam, quotquot figurarum is sit: semper item dicto modo est collocandus.
Invento et collocato novo Divisore, vide quoties is contineatur in membro Dividendi supra se scripto; et novum Quotum inventum (qui non potest esse major quam 9, uti etiam in Divisione) pone post lunulam, et similter post novum Divisorem versus dexteram, ut vides factum in Exemplis; et operare ut in Divisione, multilicando nimirum Quotum ultimum solum in Divisorem et Quotum ipsi ad dexteram adscriptum; Productumque subtrahendo, et Residuum supra scribendo, uti in Exemplis factum est. Et haec tertia Operatio.
IV. Hanc tertiam Operationem totam repete toties, quot adhuc membra supersunt. Si post ultimam operation nihil superset, signum est, numerum propositum, cujus radix quaerebatur, esse quadratum: si autem aliquid remanet, non est quadratus, sed maximus quadratus in illo contentus est is, qui resultat ex radice inventa in se multiplicata, excluso illo quod remansit post ultimam operationem.
Videndum autem post quanmvis operatione, ne residuum supra scriptum