Sint igitur dividenda 248907, per 46. Primo scrive sub se invicem numeros,ut vides in Ima Operatione,et quaere Divisorem 46 in capite duarum Tabellarum, nempe 4 in una, et 6 in altera; easque colloca juxta se invicem,ut vides factum in Tabellis E et F.
Secundo. Inquire quoties Divisor 46 contineatur in numero 248, sub quo scriptus est. Hoc ut scias, descendendo un duabus Tabellis E et F, quaere numerum 248; et quoniam hunc numerum non invenis,quaere proxime minorem; et invenies in quinta serie quadratulorum 230. Scribe ergo 5 post lunulam pro Quoto, et subtrahe 230 a 248, et remanent 18, quae scribe supra, deleto Divisore 46, et Dividendi membro 248, Divisoreque promoto; stabitque exemplum ut in secunda Operatione.
Tertio. Vide iterum,quoties Divisor 46 contineatur in membro, cui subscriptus est, Nempe in 189; quod scies, si in duabus Tabellis sub Divisore descendas, usque dum invenias vel 189, vel
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/182
From GATE
Revision as of 10:09, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Sint igitur dividenda 248907, per 46. Primo scrive sub se invicem numeros,ut vides in Ima Operatione,et quaere Divisorem 46 in capite duarum Tabellarum, nempe 4 in una, et 6 i...")
This page has not been proofread